- GRADUALE seu GRADALE
- GRADUALE, seu GRADALEdicitur in Ecclesia Rom. Responsum seu Responsorium, vel Antiphona, quae post Epistolam cantatur; a gradibus, non Altaris, sed ambonis: quia, dum Diaconus ad petendam benedictionem Celebrantis, et ad canendum Evangelium, ambonis ardus ascendit, ne totum illud tempus tacitum exigatur, in Choro Graduale cantatur. Bellarm. l. 1. c. 16. de Missa. Imo solet Romae a Cantoribus celerius tardiusque canendo, comensurata, ad Diaconi functiones, Dominic. Macer in Hicrol. etc. A Caelestino Pontif. primo Gradualia instituta, tradit Anastas. in Vita eius, ex Cod. MS. Constitut. Graduale post officium ad Missam cantari. Honorius Augustod. Gradualia et Alleluia Ambros. composuisse scribit, l. 1. c. 88. Galli Grell dicebant etc. C. du Fresine Gloss. Tempore Paschali, exceptâ hebdomade primâ, ut et in Octava Pentecostes, Graduale non cani, observant macri Fratres in Hierol. Eodem nomine et liber venit, in quo Gradualia continentur. Amalarius de ord. Antiphonario in Prologo, Antiphonarium tria habet nomina --- Quod dicimus Graduale, illi vocant Cantatorium, qui adbuc iuxta morem antiquum apud illos, in aliquibus Ecclesiis, uno volumine continetur. Sequentem partem dividunt in nominibus. Pars quae continet Responsoria, vocatur Responsoriale --- quae Antiphonas --- Antiphonarius. De Gradualibus Psalmis, vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.